monumenta.ch > Ambrosius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 29
Noli dubitare relinquere in montibus nonaginta novem oves tuas; quia in montibus constitutas lupi rapaces incursare non possunt. In paradiso semel nocuit serpens: amisit ibi escam, postquam Adam inde depulsus est: illic iam nocere non poterit. Ad me veni, quem luporum gravium vexat incursus. Ad me veni, quem eiectum de paradiso serpentis diri ulceris venena pertentant; quia erravi a gregibus tuis illis superioribus: nam et me ibidem collocaveras, sed ab ovilibus tuis lupus nocturnus avertit. Quaere me; quia ego te requiro. Quaere me, inveni me, suscipe me, porta me. Potes invenire quem tu requiris: dignaris suscipere, quem inveneris; imponere humeris, quem susceperis. Non est tibi pium onus fastidio: non tibi oneri est vectura iustitiae. Veni ergo, Domine; quia etsi erravi, tamen mandata tua non sum oblitus: spem medicinae reservo. Veni, Domine; quia et ovem erraticam solus es revocare qui possis: et quos reliqueris, non moestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabuntur. Veni, ut facias salutem in terris, in coelo gaudium.